monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, X <<<     >>> XII

Caput XI

1 Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta convertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. "Usque quo, Domine, avertis in finem?" subauditur "faciem tuam", sicut alibi dicitur: "Quo usque avertis faciem tuam a me?"
Nam ideo quidam codices hic non habent avertis, sed "averteris"; quamquam possit intellegi: "Avertis misericordiam tuam, quam promisisti David". Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem?
2 Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebant, quae superius aerumnosa deflevit. Propter quae et hic sequitur: "Exardescet sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia."
Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. "Non enim vane", inquit, "constituisti omnes filios hominum."
Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, vane utique constituti essent omnes filii hominum.
3 Nunc vero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in vanitatem de veritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: "Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt;" sed non vane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a vanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praescivit, ad utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario civitatum non utique vane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque iustissima ordinatione constituit.
4 Deinde sequitur: "Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferni?"
Quis est iste, nisi substantia illa Israel ex semine David, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod "surgens a mortuis iam non moritur, < et > mors ei ultra non dominabitur."
Sic enim vivet et non videbit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam solvenda inferna vincla descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in evangelio dicit: "Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam."